- NEOPHYTUS
- NEOPHYTUSGraece Νεόφυτος. Isidor. l. 8. Neophytus Grace, Latine Novellus, et rudis fidelis. Papias: Neophyius, naper renatus, nuper ad sidem veniens vel noviter. Quô nomine etiamnum in Gallia, in Comitatu Provinciae, vocantur novelli Christiani e Iudaeis facti, quos Lusitani Christianos nuevos vocant, a quibus Ludovicus XII. Rex 5000. libras ad bellorum impensas exegit, die 21. Dec. A. C. 1511. Sed et Neophyti in Communione Romana dicuntur Novitii Clerici et nuper e Monachorum vel Laicorum numero in Clerum adscripti, in Concilio Satdicensi can. 13. et apud Zozimum Pontif. Ep. ad Patroclum. Eorum namque duplicem statuit ordinem Synodus VIII. tan. 5. κατὰ τὴν τίςιν scil. et κατὰ τὸν ἱερατικὸν κλῆρον. Gregorius I. Pontif. l. 7. Ind. 2. Ep. 112. Sicut autem tunc Neophytus dicebatur, qui initio in sanctae sidel erat conversatione plantatus: Sic modo Neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus, ad ambiendos honores sacros irrepserit. Etiam Novitii in Monasteriis, Neophyti dicuntur Orderico Vitali l. 3. et l. 6. Novitiorum copiam Monachali normae mancipavit, Neophitisque optimos ritas rigidae conversationis tradidit. Idem Neophytos dicit novos inductos Monachos l. 8. Ritus Cluniaeensium ---- imitatus non est, sed modernas institutiones NMeophytorum, prout sibi placuit, amplexatus est. Vide Car. du fresile Glossar. et Macros Fratres in Hierblex. Quorum hi Photium Patriarcham Constantinopolitanum ab Ivone Carnotensi Ep. 285. et Landulphum Episcopum Capuan um ab Auctore Chronici Casin. l. 2. c. 41. Neophytosappellari, quod, nullo Ecclesiasticô ordine praeviô, ad eas dignitates ascendissent, addunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.